Venerabili ac religioso viro, domino fratri Theod[erico], ordinis Sancte Marie Domus Theutunice Hospitalis Ierosolymitani magistro generali, amico suo karissimo Iohannes, Dei gracia Boemie rex ac Lucemburgensis comes paratam (
orig.: paratum) semper in omnibus complacendi affeccionem! Sciatis, quod apud dominum regem Ungarie per tres iacendo ebdomadas facta vestra et ordinis melius - prout potuimus - ordinavimus, prout vestri fratres, qui nobiscum fuerunt, vos potuerunt plenius informare. Primo dominus rex Polonie tenetur et debet vobis dare litteras renunciacionis pro se et heredibus suis super terris Culmensi et Pomeranensi et super sincera amicicia vobiscum inantea habenda. Item rex Ungarie et nos vobis tenemur dare litteras testimoniales super renunciacione predicta regis Polonie et concordia amicicie inter vos ordinata. Item rex Polonie debet vobis dare suas litteras deprecatorias ad dominum papam, ut donacionem per ipsum et suos predecessores super terris Culmensi et Pomeranensi vobis et ordini factam suis dignetur litteris confirmare. Item rex Polonie debet vobis dare suas litteras et obtinere vobis litteras ab episcopis aliisque personis ecclesiasticis et secularibus quibuscumque, quod de dampnis eis in gwerra preterita per vos et vestros illatis nullam sumant vindictam, nec vos impetant in iudicio spirituali vel seculari. Item rex Polonie debet ordinare vobis litteras regis Ungarie renunciacionis super dictis terris Culmensi et Pomeranensi pro se et heredibus suis, cum habeat sororem ipsius regis Polonie. Datum sub sigillo nostro, dominica, qua cantatur 'ad te levavi', anno Domini millesimo trecentesimo tricesimo quinto.
Charter issued on December 3, 1335 (the hanging seal has been lost); Original: Prussian Secret Central Archives, Berlin
"1335 Dec. 3" In: Rácz, György (ed.): Visegrád 1335. Bratislava, 2009, p. 155.